CHALDAEA

CHALDAEA
CHALDAEA
Asiae maioris regio, inter Euphratem, Tigtim, sinum Persicum, et montana Arabiae desertae adeoque Arabiae contermina, plana, fontium indiga, in qua Babylon civitas magna. Populi Chaldaei. Hebraice Chasdim, i. e. quasi damones, aut quasi depraedatores, vel quasi mamillae, aut quasiagri. Glossae Philonis: Χαλδαῖοι, ὡς δαιμόνια. Putabat componi, ex Caph nota similitudinis et Scheddim, i. e. daemones a Schadad vastavit. Hinc Hieronym. De Chaldaeis, inquit, nullus ambiget, quin daemones sonet. Hos Arphaxad instituit (inquit Iosephus) et a se Arphaxadeos nominavit. Cephenes (teste Stephanô) prius dicti, a Cepheo Andromedes patre. Hellamcus scribit, hanc gentem, mortuô iam Cepheô, relictâ eâ regione, alio in militiam abiisse: proinde regionem non amplius Cepheniam dictam, sed Chaldaicam a Chaldaeo Rege, qui (Dicaearchô teste) quattus decimus a Nino fuit; et Babylone iuxta Euphratem conditâ omnes Chaldaeos in eam collegit. De his ita Strabo, l. 7. Constat numquam diligentius severiusque mathematica studia exculta fuisse, quam apud Chaldaeos. Praecipue vero eam astrologiae partem tractârunt, et invenerunt, an ab Abrahamo? cum Arithmetica et Geometria, acceperunt, quae ex stellarum positu, qui in nativitate fuit, de cuiusque fortuna pronuntiat: unde et ipsa ats Chaldaica, et qui profiterentur, Chaldaei appellati sunt, licet de gente illa haud essent. Cicer. l. 1. de Divin. c. 1. Principiô Assyrir, ut ab ultimis auctoritatem repetam, propter plamtiem magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens, atque apertum intuerentur, traiectiones, motusque stellarum observaverunt: quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodiderunt. Qua in natione Chaldaei, non ex artis, sed ex gentis vocabulo, nominati, diuturnâ observatione siderum, scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum, et quô quisque fatô natus esset. Cum dicit, non ex artis, sed gentis vocabulo nommari, non obscure significat, Chaldaeorum nomen dupliciter sumi, semel cum gentem notat, proprie puta; deinde cum artem per figuram designat: ut in genere omnes Chaldaei dicerentur, qui Chaldaeorum rationes secuti ex natali cuiusque die futura audent praedicere. Sic Chaldaeorum natalitia praedicta, eôdem librô; itemque Chaldaeorum promissa dixit. Multos, inquit, promissis suis fefellerunt Chaldaei. Idem, l. 2. de Divin. c. 47. Quam multa huic ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini. Aliquoties Chaldaeorum vocabulum ita Tacitus quoque posuit: Et cum Iuvenalis, Sat. 10. v. 94. scribit:
Principis angusta Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldaeo. ---- ----
Genethliacos istos intelligit. Loquitur enim de Tiberio, qui Thrasyllum Mathematicum comitem habuit, eique multum attendit. Praeterea mundum aeternum statuentes hi Philosophi, iactabant Astrologiam a maioribus, per annos 43000. iam exercitam; Divisi in Orchenos et Borsippenos, Magos quoque inter se habuerunt, quorum quidam daemones ciendi artem, longâ abstinentiâ et peculiaribus lustrationibus praeparati, profitebantur: Reliquis, Principum gesta aeternitati consecrandi curâ impositâ. Ab his Herodotus, l. 2. Aegyptios elevationem Poli, usum quadrantis, diei δωδεκαμόριον etc. edoctos ait. Plura de illorum studiis, et ratione Philosophandi lege apud Diodor. l. 2. et 3. Strab. l. 12. 15. et 16. Curt. l. 5. c. 1. Ioseph. contra Appion. l. 2. Augustin. de Civ. Dei, l. 8. c. 9. Vols. de Sectis Phil. c. 1. §. 3. de Scient. Mathem. c. 30. §. 5. et c. 38. §. 10. Inde Chaldaicus, Cicer. de Divin. l. 2. c. 42. Scylax Halicarnassaeus familiaris Panaetii, excellens in astrologia, idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc Chaldaicum praedicendi genus repudiavit. Idem ibidem, Lucius quidam Tarutius Firmianus
familiaris noster, inprimis Chaldaicis rationibus edoctus. Ubi per Chaldaicas ratriones, γενθλιακην` designat, quam et Χαλδαϊκην` Periegenes appellavit. Ita enim apud Scholiasten Apollonii, qui libros eius περὶ τῆς Χαλδαϊκῆς τῶ μαθηματικῶν laudat, legendum esse, Ianus Rutgersius, l. 5. variarum Lectionum, c. 6. praeclare ac erudite observavit. Nic. Lloydius. Chaldaei populi et Chaldaea regio nunc Yerack et Caldar etiam dicitur, ante sub Persis, nunc fere tota Turcis subest. Ibi Euphrates et Tigris coniunguntur. Urbes praecipuae Bagdatum, Balsera, Cufa, et Wasetum. Alias etiam Babylonia dicta. Baudrandus. Addo, quod hodierni Chaldaei, Christianorum secta, iidem cum Nestorianis, quotum quinque ieiunia quotannis celebrari solita memorantur Scriptoribus. Et quidem Ieiunium seu Quadragesimam primam maximamque incipiunt Dominicâ Quinquagesimae: Secundam, quae est SS. Apostolorum, auspicantur a feria 2. post primam Dominicam Pentecostes: tertiam Assumptionis a 1. Augusti: quartam Nativitatis Christi a 25. die ante Festum: quintam Ninives vel Ionae, quae trium dierum est, observare incipiunt hebdomade proximâ ante Septuagesimam, feriâ 2. 3. et 4. Sic quidem, ut in prima nec pisces comedant, nec vinum gustent: In secunda, Sabbatho ac Dominicis non ieiunent, in tertia nec lacticinia, nec carnes comedant, exceptô Transfigurationis Festô: Quartam vero et quintam, uti rertiam, observent. Vide Filesacum de Quadragesima, et plura de horum Christianorum fide ac πολιτεία?, apud P. de Valle, Itiner. Part. 2. Sed et Chaldaei, pro Hispanis Saracenis, occurrunt apud Sebastianum Episcop. Salmantic. in Histor. Vide quoque supta Cephenes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Chaldaea — bzw. Chaldäa oder Chaldaia ist: der Name zweier antiker Landschaften, siehe Chaldäa ein Asteroid, siehe (313) Chaldaea Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort bezei …   Deutsch Wikipedia

  • Chaldaea —   [k ], Chaldäa [k ], griechisch Chaldaia [ç ], das Land der Chaldäer, eigentlich ein Teil Südbabyloniens, in griechisch römischen Quellen meist allgemeiner Name für Babylon …   Universal-Lexikon

  • Chaldaea (Asteroid) — Asteroid (313) Chaldaea Eigenschaften des Orbits (Simulation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 2,3760  …   Deutsch Wikipedia

  • Chaldaea — noun 1. an ancient region of Mesopotamia lying between the Euphrates delta and the Persian Gulf and the Arabian Desert; settled in 1000 BC and destroyed by the Persians in 539 BC; reached the height of its power under Nebuchadnezzar II • Syn:… …   Useful english dictionary

  • (313) Chaldaea — Chaldaea Descubrimiento Descubridor Johann Palisa Fecha 30 de agosto de 1891 Elementos orbitales …   Wikipedia Español

  • (313) chaldaea — pas de photo Caractéristiques orbitales Époque 18 août 2005 (JJ 2453600.5) Demi grand axe 355,467×106 km (2,376 ua) Aphél …   Wikipédia en Français

  • 313 Chaldaea — (313) Chaldaea (313) Chaldaea pas de photo Caractéristiques orbitales Époque 18 août 2005 (JJ 2453600.5) Demi grand axe 355,467×106 km (2,376 ua) Aphél …   Wikipédia en Français

  • (313) Chaldaea — Caractéristiques orbitales Époque 18 août 2005 (JJ 2453600.5) Demi grand axe 355,467×106 km (2,376 ua) Aphélie 419,313×106 km (2,803 ua) Périhélie …   Wikipédia en Français

  • (313) Chaldaea — Asteroid (313) Chaldaea Eigenschaften des Orbits (Animation) Orbittyp Innerer Hauptgürtel Große Halbachse 2,375 AE …   Deutsch Wikipedia

  • 313 Chaldaea — Minor Planet | name=313 Chaldaea discoverer=Johann Palisa discovery date=August 30, 1891 designations= category=Main belt epoch=30 January, 2005 (JD 2453400.5) semimajor=355.451 Gm (2.376 AU) perihelion=291.57 Gm (1.949 AU) aphelion=419.333 Gm (2 …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”